Letter 7024: After your letter was delivered by my coachman and the greeting he brought from the road discharged my obligation,...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 377 AD|Quintus Aurelius Symmachus
travel mobility

Postquam mihi litteras tuas raedarins meus reddidit et salutatio ex itinere repor-
tata observantiam nostram solvit religione, datus est mihi aditus crebro, dum aberis,
h tecum loquendi. quare ab iis ordior, quae in voto tuo prima sunt. deum pace mea
atque unici mei sanitas viget. urbanas turbas Vaticano, in quantum licet, rure de-
clino, et tamen, si quando in coetum vocamur, ad obsequium consilii publici pedem
refero. scio te nihil amplius velle de nobis. tantundem pernoscere rerum tuarum
desiderii modus postulat. vale.

10 xxn.

Related Letters