Letter 8013: May this custom endure, and may the mutual assurance of well-being be renewed between us year after year.

Quintus Aurelius SymmachusStrategium|c. 371 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendship

Redditum mihi esse annnum quodammodo sermonis tui debitum tibi

quoque gaudium sollemne de nobis haec responsa praestabunt. quae quia propter
tantam longinquitatem frequentare non possumus, deb//a fide certis temporibus ex- s
hibemus. maneat igitur hic usus et qnotannis salutis indicio mutua inter nos secu-
ritas recondatur. vale.

XXXXVI (XXXXV).
AD STRATEGIVM.

Agis mecum desiderio amantis, ut redeam. iamdudum hoc animus meus vestri le
expetitor efflagitat, sed valetudo saucia obstrepit voluntati. humor enim noxins arti-
culis inlapsus etiam nunc me tenet lectulo et vix litorali siccitate tenuatur. tribue
igitur tempus refectioni, quod ego vindicaveram voluptati. prae me autem fero, quod
tibi in tanta bonorum multitudine post discessum meum nihil, ut ante, iucundum est,
2 sed puto, qvLod pia adfectione fallaris, quia parmm est in amante iudicium. et ego is
quidem non ex his primum litteris, quid de me sentias, scio, prope est tamen, nt
agere gratias absentiae meae debeam, quia mihi syngrapham quandam testimonii tui
praestitit. verum haec missa faciam. non morabor expectationem tuam post con-
ciliationem vigoris; sed quia hoc longum est diligenti, visis, quae in proximo possi-
demus, reditum maturabo. spero enim tantundem accessurum sanitati meae ex con- 20
spectu vestro, quantum sperari possit ex otio. vale.

XXXXVU (XXXXVI).

Related Letters