Letter 2026: I was thoroughly displeased by the solitude of Baiae [a famous resort on the Bay of Naples, now largely abandoned]...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 378 AD|Quintus Aurelius Symmachus
barbarian invasion

Baiarum solitudine vehementer offensus Puteolis malui commorari. iuvat enim
nos istius loci salubris habitatio. dehinc, si adiutu dei optata processerint, Capuam
paramus excurrere totumque hunc mensem Novembrem diversis Campaniae locis atque 20

2 urbibus deputamus. haec est nostri summa propositi. sed ut animus alacrior desti-
nata promoveat, vestris adloquiis erigendus est; quandoquidem sanitatis vestrae et
felicitatis indicio nihil antiquius aestimamus. verum hoc pro insigni religione sponte
facietis, atque ideo non est necesse voluntariis officiis aculeos exhortationis adhibere.

3 interea quod te, mi frater, adfore polliceris, vehementer amplector. atque utinam te 25
domus tota comitetur! ut et nobis laetitiam pleniorem tribuat adventus omnium, et tibi
causa non sit citius in patriam recurrendi desiderio et amore remanentium.

XXVn a. 365—366 ?

Related Letters