Letter 6034: Whatever we were hoping for from Sicily is still uncertain.

Quintus Aurelius SymmachusCampania on|c. 382 AD|Quintus Aurelius Symmachus
monasticism

Si qua adhuc de Sicilia speramus, incerta sunt. nam cum litterae Euscii nuntia-
verint, dudum circi et scaenae artifices navigasse, etiam nunc de adventu eorum ru-
mor in operto est, atque ideo apparitorem placuit postulari, qui peragratis ubique
litoribus explorata in aures nostras reportet. crevit autem cura ludorum, postquam
frequentibus ludis relationem de amphitheatro promerendo populus postulavit, quae 20
mox iudicis impetravit adsensum. dei nutus efficiet, ut super hoc etiam divini prin-
cipis concordet auctoritas. vale.

XXXIffl (XXXV) a. 401.

Related Letters