Letter 6050: City business -- I have neither the time to learn about it nor the desire to write about it.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 389 AD|Quintus Aurelius Symmachus
monasticism

Vrbis negotia nec vacat scire nec libet scribere; animus enim morbo corporis 20
occupatus rebus alienis curam nescit intendere. unum hoc scio, de seditionibus nun-
tios esse mentitos atque adeo a vero dissentire rumores, ut numquam maiore plausn
praefectura celebrata sit. itaque studia plebis in iudicem favor quoque ordinis aemu-
latur. haec ad nos, si qua dolorum intercapedo admittit officia visentium, pari om-
nium sermone perveniunt; cetera hominum vestrorum, qui versantur in publico, stilus 25
debet aperire. de me tunc aliena quaerenda sunt, cum propria adversa requie-
verint. vale.

xxxxvin (xxxxvmi) .

Related Letters