Letter 6052: I've already used up my writing time with the servant heading back to Campania, but I didn't want your saintly and...

Quintus Aurelius SymmachusCampania|c. 389 AD|Quintus Aurelius Symmachus
education booksfriendshipgrief deathillnessimperial politicstravel mobility

Homine vestro ad Campaniam revertente scribenda consumpsi, et tamen sanctum
atque honorabilem virum parentem vestrum Severum nolui fadhibere vacuum litterarum
mearum, nt et morem salutationis exsequerer et de opere, quod domi construis, iudi-

10 ciam meae inspectionis aperirem. thermarum mihi et situs et amplitudo admodum
placuit. in minoribus balneis piscinalem picturis potius quam musivo excoli non pro-
bavi. res admonet, ut profectum Messalam nocte ea, quam consecutae sunt nonae 2
Martiae noveritis. legati ceteri mox sequentur. adverti tamen ex quorundam con-
loquio, in gratiam domus, de qua plerique nostrates viri edulibns farciuntur, quae-

15 dam esse lenita. sed mea cura non deerit, ne quid mandatis senatus per coniven-
tiam detrahatur. vale.

L (LI).

Related Letters