Letter 7035: You're trying to lure me out of Campania's embrace with praises of your Tiburtine estate.

Quintus Aurelius SymmachusCampania|c. 383 AD|Quintus Aurelius Symmachus
property economics

Retrahere nos e Campaniae gremio Tiburtis agri laudibus studes. est ille, ut
praedicas, in tuo rure densus cupressis et fontium largus et montano situ frigidus.
15 sed haec mihi desideranda, si te mora uberiore tenuissent; nunc properato in urbem
reditu nescio quam mihi fastiditi loci suspicionem dedisti. habent enim saepe volup-
tates satietatem. quod si ita est, satisfactum Formiis puto, quibus renuntiaveras,
cum tibi etiam praelata displiceant. vale.

xxxn.

Related Letters