Letter 7017: Ad Gunduarium

Venantius FortunatusGunduarius|c. 585 AD|Venantius Fortunatus
friendship

XVII
Ad Gunduarium
Si prodi verbis affectus posset amantis,
carmina plura tibi pagina nostra daret.
sed quod ab ore loqui nequeo quod pectore claudo,
sit satis ex multis vel modo pauca dari.
nam si respicias votum per verba canentis,
malueram maius qui tibi parva fero.
aspicimus sensum totum in dulcedine fusum.
quo sine nube doli corda serena micant.
puro fonte rigans nectar de fauce redundat,
cuius verba libens pectore corde bibo.
providus exertus vigilans moderatus honestus,
condimentum animae mens tua semper habet,
reginae egregiae patrimonia celsa gubernas:
quae tibi conmisit sensit ubique fidem.
nemo piae poterat reginae carior esse,
quam qui pro meritis talis et ipse foret.
Gunduari, longo vigeas placiturus in aevo,
coniuge cum propria luce perenne manens.

Related Letters